monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.251 > sectio 10 > sectio 20 > sectio 7 > Iudices, 13 > sectio 11 > cb125.138v > 134v > Psalmi, 76 > sectio 24 > bsbClm6436.10 > sectio 12 > sectio 58 > csg42.242 > Psalmi, 137 > cb125.140v > sectio 10 > Psalmi, 16 > sluMscr.Dresd.A.145.b.64 > Psalmi, 43 > sectio 4 > bnfGrec107.245 > sectio 33 > sectio 53 > P > sectio 19 > 21 > ad Timotheum I, 1 > sectio 11 > sectio 78 > bculMs.403.76r > sectio 6 > csg75.473 > uwbM.p.th.f.69.36 > 11 > sectio 59 > Psalmi, 18 > Genesis, 33 > sectio 82 > sectio 17 > 32
Isidorus, Differentiae, 2, XXXI <<<     >>> XXXIII

XXXII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

115 Inter gratiae divinae infusionem et humani arbitrii voluntatem hoc interest: arbitrium est voluntas liberae potestatis, quae per se sponte, vel bona, vel mala appetere potest; gratia autem est divinae misericordiae donum gratuitum, per quod et bonae voluntatis initium et operis promeremur effectum. Nullus autem liberi arbitrii quidquam potest praevalere virtute, nisi supernae gratiae sustentetur iuvamine. Divina quippe gratia praevenitur homo, ut bonus sit, nec humanum arbitrium Dei gratiam antecedit; sed ipsa gratia Dei volentem hominem praevenit ut etiam bene velit.
116 Nam pondere carnis homo sic agitur, ut ad peccandum sit facilis, et ad poenitendum piger. Habet de se unde corruat, et non habet unde consurgat, nisi, gratia Conditoris, ut erigatur manum iacenti extendat. Denique homini per Dei gratiam liberum restauratur arbitrium, quod primus homo perdiderat. Nam ille habuit inchoandi boni liberum arbitrium, quod tamen Dei adiutorio perficeretur. Nos vero, et inchoationem liberi arbitrii, et perfectionem de Dei sumimus gratia. Quia et incipere et perficere bonum de ipso habemus, a quo et gratiae donum datum, et liberum arbitrium in nobis est restauratum.
117 Dei est ergo bonum quod agimus propter gratiam praevenientem, et subsequentem. Nostrum vero est, propter obsequentem liberi arbitrii voluntatem. Nam si Dei non esset, cur illi gratias agimus? Et si nostrum non est, quare retributionem bonorum operum exspectamus? Proinde ergo in eo quod gratia praevenimur, Dei est, in eo vero quod bene operando praevenientem gratiam sequimur, nostrum est. Nemo autem Deum meritis antecedit, ut tenere eum quasi debitorem possit. Sed miro modo aequus omnibus conditor alios praedestinando praeeligit, alios in suis moribus pravis iusto iudicio derelinquit. Unde verissimum est gratiae munus non ex humana virtute vel ex merito arbitrii consequi, sed solius divinae pietatis bonitate largiri.
118 Quidam enim gratissimae misericodiae eius praevenientis dono salvantur, effecti vasa misericordiae; quidam vero reprobi habiti, ad poenam praedestinati, damnantur, effecti vasa irae. Quod exemplum de Esau et Iacob nondum natis colligitur. Qui dum essent una conceptione vel partu editi, parique nexu peccati originalis astricti, alterum tamen eorum ad se misericordiae divinae praevenientis bonitas gratuita traxit, alterum quadam iustitiae severitate odio habitum in massa perditionis relictum damnavit. Sicut per prophetam idem Deus loquitur dicens: Iacob dilexi, Esau autem odio habui.
119 Unde consequens est nullis praevenientibus meritis conferri gratiam, sed sola vocatione divina. Neque quemquam salvari sive damnari, eligi vel reprobari, nisi ex proposito praedestinantis Dei, qui iustus est in reprobatis, misericors in electis. Universae enim viae Domini misericordia et veritas.
120 Ante gratiae enim donum liberum quidem est in homine arbitrium, sed non bonum, quia sine gratiae adiutorio manet infirmum. Nam sicut oculus videre non valet, si caret officio luminis, ita humanae voluntatis arbitrium nihil valet, si luminis gratia indigeat; illud utique quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Liberum autem arbitrium ad omne malum promptum est per semetipsum, ad bonum vero nequaquam nisi per gratiae donum: et eadem praestat homini et bona velle et facere, mala praeterita flere, tam a cogitatione quam ab opere delicta praesentia cavere, quod etiam Apostolus manifestius scribit dicens: Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Itaque non in omne genus hominum gratiae beneficium tenditur, sed in illis tantum qui per fidem illuminantur; nec enim in cunctis gentibus fidei pervenit auditus.
121 Unde et Apostolus: Quomodo, inquit, invocabunt in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Ipsius etiam gratiae donum quibuscunque datur, non aequaliter conceditur, sed ad mensuram pro merito accipientium distribuitur, iuxta quod scriptum: qui reddet unicuique secundum opera sua.
122 Omne autem donum gratiae non omnibus ad integrum datur, sed singulis dona singula distribuuntur, ut scilicet, quasi membra corporis singula officia habeant, et alter indigeat altero quod non habet alter; proinde omnia fiunt communia, dum fiunt sibimet membra invicem necessaria.



Isidorus, Differentiae, 2, XXXI <<<     >>> XXXIII
monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.251 > sectio 10 > sectio 20 > sectio 7 > Iudices, 13 > sectio 11 > cb125.138v > 134v > Psalmi, 76 > sectio 24 > bsbClm6436.10 > sectio 12 > sectio 58 > csg42.242 > Psalmi, 137 > cb125.140v > sectio 10 > Psalmi, 16 > sluMscr.Dresd.A.145.b.64 > Psalmi, 43 > sectio 4 > bnfGrec107.245 > sectio 33 > sectio 53 > P > sectio 19 > 21 > ad Timotheum I, 1 > sectio 11 > sectio 78 > bculMs.403.76r > sectio 6 > csg75.473 > uwbM.p.th.f.69.36 > 11 > sectio 59 > Psalmi, 18 > Genesis, 33 > sectio 82 > sectio 17 > 32